SATURA

SATURA
I.
SATURA
an a carminis rerumque varietate; an a Satura, lance, quae referta multis variisque primitiis Diis olim in sacrificiis offerebantur; an a lege Satura, quae unô rogatu multa simul complectebatur; an a Satyris, quod in hoc genere carminis res ridiculae pudendaeque scriberentur; an ab Hebraico Gap desc: Hebrew, a latendo; quod raro in conspectum hominum veniret? dicta, pars erat olim Tragoediae accessoria, quae, actu absolutô, ad leniendam atrocitatem, introducebatur, cum scommatibus et iocorum petulantia. Postea extra Scenam excoli coepta, in peculiare Poema exserevit, adeoque cum Chorus e Comoedia sublatus esset, in eius locum adscita est: seu, ut alii volunt, e Tragoedia sublata in illud Comoediae genus migravit. Quamquam Scaliger videtur hanc Saturam Comicam, Mimum appellare, Poetic. l. 1. c. 10. etc. Quorum quidquid sit, Tragica certe Satura potius est, quam Comica: vicissim Mimus Comicus potius, quam Tragicus; cum Satura severitatem, Mimus vero ridiculam gesticulationem in iocis fere usurpet. In Latinis autem Tragoediis Satura non fuit, sed in novum plane Poematis migravit genus, auctore Luciliô, maiore avunculo Pompeii Magni) quod Graecis ignotum, ut testatur Quintilianus l. 10. c. 1. Metrum etiam mutatum est: cum enim Lucilius primo usus esset Iambis, eos postea in hexametros vertit primusque nasi stylum acuisse, ob virulentiam, Plinio dicitu®: praefat. Histor. Natural. et cum ante agricolae genio indulgentes alternis versibus opprobria rustica fudissent, uti docet Horat. Ep. 1. l. 1. postea consuetudo in pompas et sollemnes Deorum ludos abiit, ut etiam ἐξ ἁμάξης, i. e. plaustro, convitia et scommata in quosvis obvios libere dicerentur. Confer Horatium Sat. 4. l. 1. Serm. et Ep. 1. l. 2. Hanc Saturam novam Latinam definire licebit, poema multiforme mordax et salsum, ad corrigendos hominum mores accommodatum. Modo enim ἐξηγητικὸν modo δραματικὸν, modo μικτὸν carmen est, ut ad certum genus referri non possit. Materia est turpitudo risu et insectatione digna: postulat ingenium versutum et sagax; amat varietatem rerum: crebras item et acutas sententias, numerosque humiles et idcirco neglectiores, quem ipsum neglectum pro cultu habet. Ne vero potentiores in se irritarent fictis utebantur nominibus Veteres, aut vera nomina ex historiis similibus sumebant: quemadmodum Neoterici sceleratorum nomina e Veteribus mutuo sumunt aut e Graecis effingunt nova. Porro partes certas nullas habet, uti nec certam dispositionem, elegantem tamen eam vult: quemadmodum et stylum, vulgarem quidem, verum purum et praesenti negotio poscit accmmodatum. Quis enim ferat contrapositis et consimilibus irascentem, flentem, rogantem, deprecantem, ubi atrocitate, invidia, miseratione opus est? Cum iam cura verborum deroget affectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur, Quintilianus l. 9. Verba obscena respuit; quam ob causam Ausonius, Lucretius, Iuvenalis prudentissime alicubi Graeca vocabula interseruêre, quod flagitia et arcana quaedam neutiquam Latine dicenda putarent. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 48. et alibi passim, Taubmannum ad v. 129. Culicis Virgil. Lil. Gyraldum Dialogo 6. Hist. Poet. Dan. Heinsium Dissertat. Horat. et libro de Satyra Horat. Auctores Poeticae Giessensis l. 2. c. 9. etc. In hac Satyros, eosque nudos, qui saltarent et acuta dicta in hominum mores evibrarent, fuisse introductos, horat. de Arte Poet. v. 220. docet,
Carmine qui Tragicô vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit. -----
Illos vero a Sophocle, ut aliquando suam gravitatem Tragoedia reciperet, reiectos fuisse, testis est Aristoteles l. de Arte Poet.
Receptos postea a Latinis in Comoedias, primumque inductos a Livio Andronico, exin vero a Iuventute remotos esse, et in fabulas Attellanas demigrâsse, videtur indicare Liv. l. 7. c. 2. Vide Aldum Manutium Pauli fil. Comm. in Horatium loc. cit. Floruerunt post Lucilium memoratum Satyrici, a Satura dicti, Terentius Varro, Horatius, Iuvenalis, Lucretius, Ausonius, Persius, alii: e quibus Horatius festivus derisor occultius quam reliqui vitia taxat, salsiorque et iocosior censerur; Persius tetricus habetur censor, severior et tristor; Iuvenalis petulcus exagitator, petulantior ac obscenior, iudicatur. Princeps Satyricorum a Scaligero Iuvenalis praedicatur, obelegantiam versuum et acrimoniam sententiarum; Heinsius tamen Horatium reliquis ommbus anteponit, etc. Aliud erat Satyrae genus, quale Pacuvius et Ennius scripsisse leguntur, carmen nempe quod ex variis Poematibus constabat, ut inquit Diomedes: quae Satura Enniana a Luciliana, de qua supra differebat tum in genere carminis, quô variô Ennius usus est; tum inprimis in materia et tractandi modo. Nam spectavit quidem ad morum doctrinam utraque: sed Lucilius multo magis, quam Ennius, personis adhaesit; et quia plures semper mali, quam boni, in notandis obiurgandisque vitiosis, plutimus fuit: Qua in re quoniam summâ libertate usus erat, nominibus etiam Magnatum et in Rep. potentium adiectis, visus dictusque est, mutatô genere metri et facie Poeseos, priscam Atheniensium Comoediam reduxisse. Vide Anton. Thysium ICtum Notis in Gellium l. 1. c. 16.
II.
SATURA
palus Latii inter Antium et Circeios, quae et Pontina, 23. olim urbium locus, ut ex Mutiano tradit Plin. l. 3. c. 5. Virg. l. 7. Aen. v. 801.
Qua Saturae iacet atra palus, gelidus per imas
Quaerit iter valles, atque in mare conditur Ufens.
Et eius imitator Silius l. 8. v. 381.
Qua Saturae nebulosa palus restagnat, et atro
Liventes coeno per squalida turbidus arva
Cogit aquas Ufens, atque inficit aequora limo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • sătura — SĂTURÁ, sátur, vb. I. refl. şi tranz. 1. A( şi) potoli pe deplin foamea sau setea, a (se) îndestula cu mâncare sau cu băutură. ♢ loc. adv. Pe săturate = în cantitate suficientă pentru potolirea deplină a foamei sau a setei. 2. fig. A fi sau a… …   Dicționar Român

  • Satura — Студийный альбом Lacrimosa Дата выпуска …   Википедия

  • Satura — Saltar a navegación, búsqueda Satura LP de Lacrimosa Publicación 1993 Género(s) Gothic Rock …   Wikipedia Español

  • satura — SATURÁ, saturéz, vb. I. tranz. A aduce un sistem fizico chimic sau tehnic în stare de saturaţie. – Din fr. saturer, lat. saturare. Trimis de LauraGellner, 17.07.2004. Sursa: DEX 98  saturá vb., ind. prez. 1 sg …   Dicționar Român

  • Satŭra — (lat., d.i. gefüllt), 1) eine Art Wurst aus Rosinen, Gerstengraupen, Pimentkörnern mit Meth gemischt, auch Körner von Granatäpfeln wurden hinzugefügt; 2) so v.w. Satire, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Satŭra — (lat.), s. Satire …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • sátura — s. f. Forma rudimentar de poesia dramática, na antiga Roma …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Šatura — Vladimír Šatura SJ (* 27. Oktober 1923 in Jablonec, Pezinok, Slowakei; † 2. November 2008 in Wels, Oberösterreich[1]) war Jesuit, Theologe, Psychologe und Anthropologe. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Satura — Infobox Album | Name = Satura Type = Album Artist = Lacrimosa Released = 1993 Genre = Gothic rock Label = Hall of Sermon Last album = Einsamkeit (1992) This album = Satura (1993) Next album = Inferno (1995) Satura is the third studio album by… …   Wikipedia

  • Satura — Satire (lat. satira; von satura lanx: „mit Früchten gefüllte Schale“, im übertragenen Sinne: „bunt gemischtes Allerlei“; früher fälschlich auf Satyr zurückgeführt, daher die ältere Schreibweise Satyra) ist eine Spottdichtung, die mangelhafte… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”